monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12 > 10 > sectio 6 > 11 > 37 > sectio 16 > sectio 14 > sectio 35 > sectio > 48 > tblHarleyMS1775.18r > 2 > sectio 18 > Regum I, 32 > uwbM.p.th.q.1a.290 > ad Corinthios I, 14 > sectio 4 > sectio 3 > 6 > Genesis, 2 > 27 > 19 > 18
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, XVII.De secunda depositione Ioannis, et de schismate facto propter eum. <<<     >>> XIX.Quomodo Illyricum et Occidens propter Ioannem ab orientalibus se suspenderint episcopis.

Cassiodorus, 10, CAPUT XVIII.De exsilio et morte Ioannis.

1 Ioannes igitur non solum e civitate pulsus est, sed etiam in quamdam parvulam civitatem atque desertam Armeniae Cucusum destinatus est. Inde rursus ad Pityuntem, ubi fines sunt Ponti imperiique Romani, quae loca crudelibus barbaris sunt vicina. Sed clemens Dominus non permisit victorem athletam per loca talia diu morari. [THEODORETUS, lib. V, cap. 34, p. 240.]
2 Inter haec Innocentius Romanus antistes, audiens de Ioanne, et moleste ferens, volensque generale celebrari concilium, scripsit Ioanni et clero Constantinopoleos, quod non oporteret Ioanni successorem dari, nec eius clerum alii parere pontifici, quas prolixitatis causa non transtuli. Aiunt enim Ioannem, cum exsilio duceretur, per visionem cognovisse diem qua moriturus esset, ostensam sibi a Basilisco martyre in Comanis: ubi cum esset itinere fatigatus, dolorem capitis non ferens et ardorem solis, vitam languore finivit. [SOZOMEN., lib. VIII, cap. 26 et 28, p. 793 et 798.]
3 Quarta decima die Septembris mensis, consulatu Honorii septimo et Theodosii secundo [An. Dom. 407]. [SOCRATES, lib. VI, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 329.]
Cassiodorus HOME

bav824.303 bnf1603.212

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik